- JARNACUM
- JARNACUMvulgo Iarnac, oppid. Inculismensis prov. ad Carentonum fluv. inter Castrum Novum et Cogniacum, praelio inter partes, Sec. Praet. commisso, memorabile, medium fere inter Inculismam ad Ort. et Santones ad Occ. Sed et Idem nomen illustris est in Gallia Fam. quae Cabotiae seu Chaboriae stirpis est ramus. In Theobaldi namque filiis, sub principium Sec. XIII. cum tres lineae cepissent, nempe in Theobaldo IV. Gerhardo, et Sebrano, ab illo Domini de Rochecerviere, sed non nisi ad duos gradus: ab isto Domini de la Motte Achard et de Raiz, exeunte Sec. XIV.Exstincti; ab hoc, praeter Dominos de Chantemerle, linea Dominorum de la Greve orta est. Ex quibus directa primogenitorum successio defecit, in Ludovico Mortuo A. C. 1472. successione, per sorores eius, ad Castillonios et Comineum devoluta. Ludovici patruus fuit Renaldus de Iarnac, eius fil. Iacobus duarum linearum exstitit auctor. Nam ex minore eius fil. Philippo Du de Brion, et Com. de Buzancois, ac deinde de Charny, Admiralli Franciae, proveniunt reliqui ilustres Comites de Buzancois etc. Ex maiori autem Carolo, reliqui Barones et Comites de Iarnac descendunt, inter quos Henricus inprimis celebris est, qui herede Ducali Rohaneâ ductâ, illam successionem domni suae intulit. Eius progenitores hi: Iacobus Chabotius Dn. de Iarnac: et Brion; ex Magdalena (filia theobaldi de Luxembourg, Du. de Fiennes) genuit Carolum Bar. de Iarnac, marirum Iohannae de S. Gelasio (fil. Ioh. de S. Gelasio, Bar. de Montilieu en Bordlois) et ex ea patrem Guidonis Baronis de Iarnac: quo et Luisâ de Pisseleu (filiâ Gulielmi de Pisseleu Dn. de Heilly) genitus Leonorus Baro de Iarnac, Obiit A. C. 1605. Huic Margaretha de Durfort (filia Symphoriani de Durfort, Bar. de Duras) peperit Car. Chabotium de S. Gelasio, Dn. de Mucidam et S. Aulaye; cuius ex Henrica de Lur (filia Michaelis de Lur Dn. de Longa, Barriere et Mucidan) fil. Henricus praefatus, Margaretham (filiam Henrici ducis de Rohan, Princ. de Leon) sibi iunxit; uti superius vidimus, ubi de Fam. Chabotia. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nob. Eur. Part. I. p. 97.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.